

Epistola ad Colossenses*
Caput 2: Versus 15
Exspolians principatus et potestates.Auferendo Abraham, Isaac et caeteros justos.Traduxit,longe ab hoc regno ad coelum duxit.Confidenter.Id est cum spe victoriae.Triumphans,id est expugnans illos in cruce, quod non est in abscondito, sedpalam.Si quis enim perfectionem Ecclesiae respicit, aperte videtur victus antiquus hostis. Vel,principatus et potestates traduxit,id est ab Ecclesia exterminavit.Triumphans illos in semetipso.Morte sua. Uno quippe verissimo sacrificio pro nobis oblato, quidquid culparum erat (unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia vitae detinebant), exstinxit: unde ergo accepit diabolus exterius potestatem Dominicae carnis occidendae, inde interior quae nos tenebat potestas ejus occisa est.